monumenta.ch > Plinius > sectio 59

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 59
{XXIV} Cavendum est felici quoque cura, ne nubilo die detur, inpetibiles quippe cruciatus existunt. nam aestate potius quam hieme dandum non est in dubio. corpus VII diebus ante praeparandum cibis acribus, abstinentia vini, quarto et tertio die vomitionibus, pridie cenae abstinentia. album et in dulci datur, aptissime vero in lente aut pulte. nuper invenere dissectis raphanis inserere helleborum rursusque conprimere raphanos, ut transeat vis, atque lenimento date. reddi post IIII fere horas incipit; totum opus septenis peragitur horis.